라틴어 문장 검색

Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringe, Domine.
하느님, 그들 입 안의 이를 부수소서. 주님, 사자들의 이빨을 부러뜨리소서. (불가타 성경, 시편, 58장7)
Et erit in die illa: nutriet homo vitulam et duas oves
그날에 이러한 일이 일어나리라. 사람마다 젊은 암소 한 마리와 양 두 마리를 키우리라. (불가타 성경, 이사야서, 7장21)
Vitula et ursus pascentur, simul accubabunt catuli eorum; et leo sicut bos comedet paleas.
암소와 곰이 나란히 풀을 뜯고 그 새끼들이 함께 지내리라. 사자가 소처럼 여물을 먹고 (불가타 성경, 이사야서, 11장7)
Tolle molam et mole farinam; depone velum tuum, subleva stolam, revela crura, transi flumina.
맷돌을 돌려 가루를 내어라. 너울을 벗고 치맛자락을 걷어 올려 다리를 드러낸 채 강을 건너라. (불가타 성경, 이사야서, 47장2)
Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae et lumen lucernae,
그리고 그들에게서 기쁜 소리와 즐거운 소리, 신랑 신부의 소리, 맷돌질과 등잔 빛을 사라지게 하겠다. (불가타 성경, 예레미야서, 25장10)
Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulus ab aquilone venit ei.
이집트는 얼마나 어여쁜 암송아지인가! 그러나 북녘에서 쇠파리 떼가 그에게 날아든다. (불가타 성경, 예레미야서, 46장20)
Adulescentes molam portaverunt, et pueri sub lignis corruerunt.
젊은이들은 맷돌을 돌리고 아이들은 나뭇짐 밑에서 비틀거리며 (불가타 성경, 애가, 5장13)
Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.
“나를 믿는 이 작은 이들 가운데 하나라도 죄짓게 하는 자는, 연자매를 목에 달고 바다 깊은 곳에 빠지는 편이 낫다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 18장6)
duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur.
두 여자가 맷돌질을 하고 있으면, 하나는 데려가고 하나는 버려둘 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 24장41)
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
“나를 믿는 이 작은 이들 가운데 하나라도 죄짓게 하는 자는, 연자매를 목에 걸고 바다에 던져지는 편이 오히려 낫다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장42)
Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
염소와 황소의 피, 그리고 더러워진 사람들에게 뿌리는 암송아지의 재가 그들을 거룩하게 하여 그 몸을 깨끗하게 한다면, (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 9장13)
Et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius, et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius,
수금 타는 이들과 노래 부르는 이들, 피리 부는 이들과 나팔 부는 이들의 소리가 다시는 네 안에서 들리지 않고 어떠한 기술을 가진 장인도 다시는 네 안에서 찾아볼 수 없으며 맷돌 소리도 다시는 네 안에서 들리지 않을 것이다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 18장22)
Et vimineae crates cum procederent confidenter, essentque parietibus iam contiguae, dolia desuper cadebant et molae, et columnarum fragmenta, quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque violento disiectis operimentis, cum periculis ultimis evadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 10:1)
Nam protinus uxor eius avara equidem nequissimaque illa mulier molae machinariae subiugum me dedit, frondosoque baculo subinde castigans, panem sibi suisque de meo parabat corio.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:5)
namque hordeum meum frictum et sub eadem mola meis quasi satum ambagibus colonis proximis venditabat, mihi vero per diem laboriosae machinae attento sub ipsa vespera furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION